22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :
26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.