2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
3 Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
4 Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.
7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt :
8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.