16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.