19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :
23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.