11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?
13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.