21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27 Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.