32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.