1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.