23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
24 Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
25 Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
26 Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?