29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?
30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.