32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37 In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.