15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
17 Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
19 Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.