31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32 Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34 Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :