33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34 Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
38 et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :