1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.
5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?
6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.