27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?
29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.
32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.