11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?
12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?
16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.