21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.