25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?