28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?
32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.