39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?
42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?