29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
30 Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33 Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
34 Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35 Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.