31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33 Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
34 Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35 Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.
36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
37 Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.