43 Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.
44 Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
46 Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?
47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
48 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?
49 Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.