46 Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?
47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
48 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?
49 Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
50 Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.
51 Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
52 Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.