8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.
9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?
11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.
14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.