9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?
11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.
14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.