45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est :et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progeniestimentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo :dispersit superbos mente cordis sui.