53 Esurientes implevit bonis :et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israël puerum suum,recordatus misericordiæ suæ :
55 sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini ejus in sæcula.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.