62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
68 Benedictus Dominus Deus Israël,quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :