69 et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,
70 sicut locutum est per os sanctorum,qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :
71 salutem ex inimicis nostris,et de manu omnium qui oderunt nos :
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :et memorari testamenti sui sancti :
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,serviamus illi
75 in sanctitate et justitia coram ipso,omnibus diebus nostris.