76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejusin remissionem peccatorum eorum
78 per viscera misericordiæ Dei nostri,in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.