39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.
41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.