6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.