19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
20 Porro si in digito Dei ejicio dæmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.
21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
23 Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.
24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.
25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.