27 Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28 Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillæ fidei ?
29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :
30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.