38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40 Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41 Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?
42 Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.