9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
13 Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
14 At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?
15 Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.