14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
15 Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
16 At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
19 Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
20 Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.