18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
19 Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
20 Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
21 Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
22 Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
23 Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.