32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.
34 Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?
35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.