9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :
11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
15 Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.