13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :
19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.