23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.