11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
13 Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.
15 Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
16 Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
17 Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.