15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16 Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.
17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?
19 Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
20 Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.
21 Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.