41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.