8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :
14 Gloria in altissimis Deo,et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.