29 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
32 Novissime omnium mortua est et mulier.
33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
34 Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :
35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :