34 Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :
35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :
36 neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.
39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.